Poems by Juvenal
Juvenal 3, vv. 193¨C211
Nos urbem colimus tenui tibicine fultam
magna parte sui; nam sic labentibus obstat
vilicus, et veteris rimae cum texit hiatum,
securos pendente jubet dormire ruina.
Vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli
nocte metus. Jam poscit aquam, jam frivola transfert
Ucalegon, tabulata tibi jam tertia fumant,
tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,
ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae. Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex
ornamentum abaci, nec non et parvolus infra
cantharus, et recubans sub eodem marmore Chiron;
jamque vetus Graecos servabat cista libellos,
et divina opici rodebant carmina mures.
Nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud
perdidit infelix totum nihil. Ultimus autem
aerumnae est cumulus quod nudum et frusta rogantem
nemo cibo, nemo hospitio tectoque juvabit.
Juvenal 3, vv. 278¨C301
Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
dat poenas: noctem patitur lugentis amicum
Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus.
Ergo non aliter poterit dormire: quibusdam
somnum rixa facit. Sed quamvis improbus annis
atque mero fervens, cavet hunc quem coccina laena
vitari jubet et comitum longissimus ordo,
multum praeterea flammarum et aenea lampas.
Me, quem luna solet deducere vel breve lumen
candelae, cujus dispenso et tempero filum,
contemnit. Miserae cognosce prooemia rixae,
si rixa est ubi tu pulsas, ego vapulo tantum. Stat contra starique jubet: parere necesse est ¨C
nam quid agas cum te furiosus cogat et idem
fortior? "Unde venis?" exclamat. "Cujus aceto,
cujus conche tumes? Quis tecum sectile porrum
sutor et elixi vervecis labra comedit?
Nil mihi respondes? Aut dic aut accipe calcem.
Ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?"
Dicere si temptes aliquid tacitusve recedas,
tantumdem est: feriunt pariter, vadimonia deinde
irati faciunt. Libertas pauperis haec est:
pulsatus rogat et pugnis concisus adorat
ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.